Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tabernaculo

I Par 16:39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
II Par 1:5 Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
II Par 1:6 Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fœderis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
II Par 1:13 Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israël.
II Par 5:5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.
II Par 29:6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum.
Iudith 12:9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
Iudith 13:31 Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quæ audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israël.
Iudith 14:9 Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi, perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.
Iob 11:14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
Iob 18:6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius: et lucerna quæ super eum est extinguetur.
Iob 18:14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus: et calcet super eum, quasi rex, interitus.
Iob 18:15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est: aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
Iob 18:15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est: aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
Iob 20:26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus: devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.
Iob 22:23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Iob 29:4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
Ps 14:1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Ps 26:5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
Ps 26:6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.
Ps 30:21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Ps 51:7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Ps 60:5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum.
Ps 90:10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Eccli 24:12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
Isa 16:5 Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
Isa 22:15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum:
Lam 2:4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
II Cor 5:4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
Heb 9:6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
Heb 9:8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
Heb 13:10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
II Petr 1:13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: