Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

suos

Iob 27:19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
Iob 36:7 Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Iob 36:11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
Iob 36:11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
Iob 38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
Iob 39:16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.
Iob 42:16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex et plenus dierum.
Ps 14:3 qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Ps 16:11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
Ps 36:28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Ps 54:24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
Ps 68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
Ps 77:66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.
Ps 79:12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
Ps 83:4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
Ps 84:9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Ps 84:14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Ps 92:3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos,
Ps 104:28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
Ps 104:43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
Ps 105:37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
Ps 111:5 Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio;
Ps 111:8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Ps 125:6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Prov 2:16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
Prov 8:29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ;
Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Prov 15:21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
Prov 17:27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
Prov 31:17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Eccles 1:6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
Cant 2:13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
Sap 14:15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Sap 14:23 Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,
Eccli 14:26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
Eccli 15:4 et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
Eccli 21:9 Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.
Eccli 35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius:
Eccli 38:33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
Isa 2:4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
Isa 6:13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
Isa 14:2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
Isa 19:3 Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
Isa 26:21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Isa 29:23 sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;
Isa 30:6 Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
Isa 33:15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isa 42:13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
Isa 65:15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio:
Isa 65:20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.