Mc 11:2
|
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
|
Mc 14:45
|
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
|
Mc 14:72
|
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
|
Lc 5:39
|
Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.
|
Lc 12:54
|
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
|
Lc 21:9
|
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
|
Io 5:9
|
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
|
Io 6:21
|
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
|
Io 11:44
|
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
|
Io 18:27
|
Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
|
Act 10:16
|
Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
|
Act 16:10
|
Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
|
Act 16:26
|
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
|
Act 21:30
|
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.
|
Act 21:32
|
Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
|
Iac 1:24
|
consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
|
Apoc 4:2
|
Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens.
|