Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

spiritu

Gen 41:38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
Ex 15:8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Ex 28:3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Ex 31:3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
Ex 35:31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
Num 5:30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt:
Num 11:17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
Num 11:25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.
Num 14:24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
Num 24:2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,
Deut 34:9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
III Reg 19:11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
II Par 15:1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
II Esd 9:30 Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Iudith 8:16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
Iudith 13:30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit:
Esth 16:12 qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
Iob 4:9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
Iob 15:30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Ps 31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Ps 32:6 Verbo Domini cæli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Ps 33:19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Ps 47:8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Ps 50:14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Ps 138:7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
Prov 29:23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Sap 11:21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
Eccli 15:5 et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
Eccli 39:8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum:
Isa 4:4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isa 4:4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isa 11:4 sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isa 26:9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
Isa 27:8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
Isa 29:24 et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
Isa 54:6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
Isa 57:15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Isa 61:3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
Isa 66:2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
Ezech 1:20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitæ erat in rotis.
Ezech 11:24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.
Ezech 37:1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.
Dan 3:39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
Zach 4:6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Zach 7:12 Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
II Mach 3:31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
II Mach 7:9 et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit.
Mt 5:3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Mt 22:43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
Mc 1:23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,