Gen 41:38
|
locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
|
Ex 15:8
|
Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
|
Ex 28:3
|
Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
|
Ex 31:3
|
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
|
Ex 35:31
|
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
|
Num 5:30
|
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt:
|
Num 11:17
|
ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
|
Num 11:25
|
Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.
|
Num 14:24
|
Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
|
Num 24:2
|
et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,
|
Deut 34:9
|
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
|
III Reg 19:11
|
Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
|
II Par 15:1
|
Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
|
II Esd 9:30
|
Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
|
Iudith 8:16
|
Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
|
Iudith 13:30
|
Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit:
|
Esth 16:12
|
qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
|
Iob 4:9
|
flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
|
Iob 15:30
|
Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
|
Ps 31:2
|
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
|
Ps 32:6
|
Verbo Domini cæli firmati sunt; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
|
Ps 33:19
|
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
|
Ps 47:8
|
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
|
Ps 50:14
|
Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
|
Ps 138:7
|
Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
|
Prov 29:23
|
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
|
Sap 11:21
|
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
|
Eccli 15:5
|
et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
|
Eccli 39:8
|
Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum:
|
Isa 4:4
|
Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
|
Isa 4:4
|
Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
|
Isa 11:4
|
sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
|
Isa 26:9
|
Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
|
Isa 27:8
|
In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.
|
Isa 29:24
|
et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
|
Isa 54:6
|
Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
|
Isa 57:15
|
Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
|
Isa 61:3
|
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
|
Isa 66:2
|
Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
|
Ezech 1:20
|
Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum: spiritus enim vitæ erat in rotis.
|
Ezech 11:24
|
Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.
|
Ezech 37:1
|
Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.
|
Dan 3:39
|
ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
|
Zach 4:6
|
Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
|
Zach 7:12
|
Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
|
II Mach 3:31
|
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
|
II Mach 7:9
|
et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit.
|
Mt 5:3
|
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
|
Mt 22:43
|
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
|
Mc 1:23
|
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
|