Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

spes

II Par 22:9 Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ:
Tob 2:16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas?
Tob 2:22 Ad hæc uxor ejus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt.
Tob 10:7 Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Iob 5:16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
Iob 8:13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
Iob 11:20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
Iob 19:27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
Iob 27:8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
Iob 40:28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
Ps 13:6 Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
Ps 21:10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
Ps 39:5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
Ps 60:4 quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
Ps 61:8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Ps 64:6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Ps 70:5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
Ps 90:9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
Ps 141:6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
Ps 145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
Prov 10:28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
Prov 11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Prov 14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Prov 24:14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Sap 3:4 et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
Sap 3:11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Sap 5:15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
Sap 13:10 Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.
Sap 14:6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
Sap 15:10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;
Sap 16:29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
Eccli 24:25 In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis.
Eccli 34:1 Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
Eccli 34:16 Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
Isa 20:6 Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
Isa 25:4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Ier 17:17 Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis.
Ier 31:17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
Lam 3:18 VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
Lam 3:29 JOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Ezech 37:11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
Ioël 3:16 Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
Zach 9:5 Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Act 16:19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
Act 27:20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
Rom 5:5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Rom 8:24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
I Cor 13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
II Cor 1:7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
Eph 1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,