II Par 22:9
|
Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ:
|
Tob 2:16
|
Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas?
|
Tob 2:22
|
Ad hæc uxor ejus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt.
|
Tob 10:7
|
Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
|
Iob 5:16
|
Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.
|
Iob 8:13
|
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
|
Iob 11:20
|
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
|
Iob 19:27
|
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
|
Iob 27:8
|
Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
|
Iob 40:28
|
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
|
Ps 13:6
|
Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
|
Ps 21:10
|
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
|
Ps 39:5
|
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
|
Ps 60:4
|
quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.
|
Ps 61:8
|
In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
|
Ps 64:6
|
mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
|
Ps 70:5
|
quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
|
Ps 90:9
|
Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
|
Ps 141:6
|
Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
|
Ps 145:5
|
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
|
Prov 10:28
|
Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
|
Prov 11:7
|
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
|
Prov 14:26
|
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
|
Prov 24:14
|
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
|
Sap 3:4
|
et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
|
Sap 3:11
|
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
|
Sap 5:15
|
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
|
Sap 13:10
|
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.
|
Sap 14:6
|
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
|
Sap 15:10
|
Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;
|
Sap 16:29
|
Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
|
Eccli 24:25
|
In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis.
|
Eccli 34:1
|
Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
|
Eccli 34:16
|
Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
|
Isa 20:6
|
Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
|
Isa 25:4
|
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
|
Ier 17:17
|
Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis.
|
Ier 31:17
|
et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
|
Lam 3:18
|
VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
|
Lam 3:29
|
JOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
|
Ezech 37:11
|
Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
|
Ioël 3:16
|
Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
|
Zach 9:5
|
Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
|
Act 16:19
|
Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
|
Act 27:20
|
Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
|
Rom 5:5
|
spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
|
Rom 8:24
|
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
|
I Cor 13:13
|
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
|
II Cor 1:7
|
ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
|
Eph 1:18
|
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
|