Mal 4:2
|
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
|
I Mach 6:39
|
Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.
|
I Mach 10:50
|
Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa.
|
I Mach 12:27
|
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum.
|
II Mach 1:22
|
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
|
Mt 13:43
|
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
|
Mt 17:2
|
et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
|
Mt 24:29
|
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
|
Mc 1:32
|
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
|
Mc 4:6
|
et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
|
Mc 13:24
|
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
|
Lc 4:40
|
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
|
Lc 23:45
|
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
|
Act 2:20
|
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
|
Eph 4:26
|
Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
|
Iac 1:11
|
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
|
Apoc 1:16
|
et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
|
Apoc 6:12
|
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis:
|
Apoc 7:16
|
non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus:
|
Apoc 9:2
|
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei:
|
Apoc 10:1
|
Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis:
|