Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sit

Gal 1:8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Gal 1:9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
Gal 4:1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
Gal 6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Gal 6:17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
Eph 1:18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
Eph 1:19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
Eph 3:9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:
Eph 3:18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
Eph 5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
Eph 5:17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
Eph 5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Eph 6:3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
Phil 2:20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Phil 4:5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
Col 1:18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
Col 4:6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
I Thess 1:8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
II Thess 2:4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
II Thess 3:16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
I Tim 4:15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
II Tim 3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Tit 1:9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Tit 3:11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Heb 1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
Heb 3:12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
Heb 5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Heb 7:4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
Heb 7:9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
Heb 7:14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Heb 11:6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Iac 5:15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
I Petr 3:3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
I Io 1:3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
I Io 1:4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
II Io 1:12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
Apoc 22:14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.