Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sint

Io 17:19 et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Io 17:21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
Io 17:21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
Io 17:22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
Io 17:23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
Io 17:24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Act 16:20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi:
Act 20:22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:
Act 23:20 Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
Rom 1:20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.
I Cor 1:10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
I Cor 7:29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:
I Cor 12:12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
I Cor 12:25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
II Cor 12:20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
Eph 5:22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
I Tim 3:12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
I Tim 5:7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
Tit 1:13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Tit 1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Tit 2:2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
Tit 2:6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Tit 3:14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
Heb 5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Iac 2:15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
Iac 3:4 Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
Iac 3:14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
I Petr 3:1 Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
II Petr 2:11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
II Petr 2:19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
I Io 2:19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
I Io 4:1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.