Gen 32:16
|
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
|
Gen 39:10
|
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
|
Gen 45:15
|
Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
|
Ex 5:19
|
Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
|
Ex 16:4
|
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
|
Ex 16:5
|
Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
|
Ex 16:22
|
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
|
Ex 23:14
|
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
|
Ex 25:26
|
Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
|
Ex 25:33
|
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
|
Ex 25:34
|
in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.
|
Ex 26:16
|
quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
|
Ex 29:36
|
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
|
Ex 29:38
|
Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
|
Ex 36:28
|
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
|
Ex 37:13
|
Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
|
Ex 37:19
|
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
|
Ex 37:20
|
In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:
|
Ex 37:25
|
Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
|
Lev 6:12
|
Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
|
Lev 7:10
|
sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
|
Num 1:44
|
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.
|
Num 7:11
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
|
Num 11:10
|
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est,
|
Num 13:3
|
Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
|
Num 15:5
|
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
|
Num 15:9
|
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
|
Num 15:12
|
per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
|
Num 28:7
|
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
|
Num 28:12
|
et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes:
|
Num 28:12
|
et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes:
|
Num 28:13
|
et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
|
Num 28:14
|
Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
|
Num 28:20
|
et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
|
Num 28:21
|
et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
|
Num 28:24
|
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
|
Num 28:28
|
atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
|
Num 29:3
|
et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
|
Num 29:9
|
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
|
Num 29:10
|
decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
|
Num 29:14
|
et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
|
Deut 1:23
|
Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
|
Deut 14:22
|
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
|
Deut 15:20
|
In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
|
Ios 3:12
|
Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.
|
Ios 4:2
|
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
|
Ios 4:4
|
Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,
|
Ios 4:5
|
et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,
|
Ios 7:18
|
cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.
|
Ios 22:14
|
et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
|