Sap 7:3
|
Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
|
Sap 11:12
|
Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
|
Sap 11:15
|
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
|
Sap 15:7
|
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
|
Sap 18:9
|
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
|
Eccli 5:18
|
Justifica pusillum et magnum similiter.
|
Eccli 7:13
|
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.
|
Eccli 20:19
|
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.
|
Eccli 24:15
|
Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
|
Eccli 47:3
|
Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
|
Eccli 48:4
|
Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
|
Ier 52:22
|
Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea: similiter columnæ secundæ, et malogranata.
|
Bar 6:21
|
Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ.
|
Bar 6:27
|
Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.
|
Bar 6:60
|
similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat:
|
Bar 6:70
|
Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.
|
Ezech 1:23
|
Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
|
Ezech 40:16
|
Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
|
Ezech 48:13
|
Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
|
Ezech 48:21
|
Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
|
Zach 5:3
|
Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
|
II Mach 7:13
|
Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.
|
II Mach 10:36
|
sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
|
Mt 20:5
|
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
|
Mt 21:30
|
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
|
Mt 21:36
|
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
|
Mc 4:16
|
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
|
Mc 12:21
|
Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
|
Mc 12:22
|
Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
|
Lc 3:11
|
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
|
Lc 5:10
|
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
|
Lc 5:33
|
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
|
Lc 6:31
|
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
|
Lc 10:37
|
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.
|
Lc 13:3
|
Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
|
Lc 13:5
|
Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
|
Lc 16:25
|
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
|
Lc 17:31
|
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
|
Lc 22:36
|
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
|
Io 5:19
|
Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
|
Io 6:11
|
Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
|
Io 21:13
|
Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
|
I Cor 7:3
|
Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.
|
I Cor 7:22
|
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
|
I Tim 3:8
|
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
|
I Tim 3:11
|
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
|
Tit 2:3
|
anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
|
Tit 2:6
|
Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
|
Heb 2:14
|
Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
|
Heb 9:21
|
Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
|