Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

signum

Lc 21:7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient?
Lc 23:8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Io 2:18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
Io 4:54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
Io 6:14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
Io 6:30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
Io 10:41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
Io 12:18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
Act 4:16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
Act 4:22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
Rom 4:11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
I Cor 14:22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
II Thess 3:17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.
Apoc 7:2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari,
Apoc 9:4 et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis:
Apoc 12:1 Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
Apoc 12:3 Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem,
Apoc 15:1 Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei.