Ps 115:16
|
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
|
Ps 115:16
|
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
|
Ps 118:23
|
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
|
Ps 118:140
|
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
|
Ps 142:12
|
et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
|
Prov 22:7
|
Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
|
Sap 9:5
|
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
|
Sap 18:11
|
Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
|
Eccli 23:11
|
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
|
Eccli 33:31
|
Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
|
Isa 20:3
|
Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam;
|
Isa 24:2
|
Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
|
Isa 42:1
|
Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.
|
Isa 42:19
|
Quis cæcos, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini?
|
Isa 42:19
|
Quis cæcos, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini?
|
Isa 43:10
|
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
|
Isa 44:21
|
Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
|
Isa 44:21
|
Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
|
Isa 49:6
|
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
|
Isa 52:13
|
Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
|
Isa 53:11
|
Pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
|
Ier 2:14
|
Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam?
|
Ezech 34:24
|
Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum.
|
Ezech 37:24
|
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.
|
Ezech 37:25
|
Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
|
Dan 10:17
|
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
|
Mal 1:6
|
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
|
Mt 10:24
|
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
|
Mt 18:26
|
Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
|
Mt 18:28
|
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
|
Mt 20:27
|
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
|
Mt 24:45
|
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
|
Mt 24:46
|
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
|
Mt 24:48
|
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
|
Mc 10:44
|
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
|
Lc 7:2
|
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
|
Lc 12:43
|
Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
|
Lc 12:45
|
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
|
Lc 12:47
|
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
|
Lc 14:21
|
Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
|
Lc 14:22
|
Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
|
Lc 16:13
|
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
|
Io 8:34
|
Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
|
Io 13:16
|
Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.
|
Io 15:15
|
Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
|
Io 15:20
|
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
|
Rom 1:1
|
Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
|
I Cor 7:22
|
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
|
I Cor 7:22
|
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
|
Gal 1:10
|
Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
|