Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

servum

Lc 7:10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
Lc 14:17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
Lc 17:7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
Lc 20:10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
Lc 20:11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Lc 22:50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
Io 18:10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
Rom 14:4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
I Cor 9:19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
Philem 1:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?