Ps 78:10
|
Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
|
Ps 88:51
|
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
|
Ps 101:29
|
Filii servorum tuorum habitabunt; et semen eorum in sæculum dirigetur.
|
Ps 122:2
|
Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
|
Sap 12:20
|
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia:
|
Eccli 36:18
|
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum,
|
Isa 37:24
|
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
|
Isa 54:17
|
Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
|
Ier 26:5
|
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
|
Ier 46:26
|
et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
|
Ezech 38:17
|
Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis, in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
|
Ezech 46:17
|
Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit.
|
II Mach 1:2
|
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium:
|
Mt 25:19
|
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
|
Apoc 19:2
|
quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
|
Apoc 19:18
|
ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.
|