II Par 25:26
|
Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
|
II Par 26:22
|
Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos, propheta.
|
II Par 27:7
|
Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
|
II Par 28:26
|
Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
|
II Par 32:32
|
Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiæ filii Amos prophetæ, et in libro regum Juda et Israël.
|
II Par 35:26
|
Reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,
|
Tob 8:2
|
Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.
|
Ps 102:20
|
Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
|
Ps 118:130
|
Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
|
Sap 1:9
|
In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
|
Sap 8:8
|
Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
|
Sap 8:18
|
et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
|
Sap 16:11
|
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio.
|
Eccli 11:8
|
Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.
|
Eccli 43:29
|
Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
|
Dan 7:11
|
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni:
|
Dan 7:16
|
Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
|
Dan 10:6
|
et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
|
Dan 10:9
|
Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
|
I Mach 10:47
|
Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
|
I Mach 14:23
|
Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
|
I Mach 16:23
|
Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus:
|
Lc 3:4
|
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
|
I Cor 12:10
|
alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
|
I Cor 12:28
|
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
|
Col 2:4
|
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
|
Heb 5:12
|
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
|