Ps 37:18
|
Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
|
Ps 39:12
|
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
|
Ps 39:17
|
Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
|
Ps 49:8
|
Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
|
Ps 50:5
|
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
|
Ps 68:24
|
Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum eorum semper incurva.
|
Ps 69:5
|
Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
|
Ps 70:6
|
In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
|
Ps 70:14
|
Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
|
Ps 71:15
|
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
|
Ps 72:23
|
ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
|
Ps 73:23
|
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
|
Ps 104:4
|
Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.
|
Ps 108:15
|
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
|
Ps 108:19
|
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
|
Ps 118:33
|
HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
|
Ps 118:44
|
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi:
|
Ps 118:109
|
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:117
|
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
|
Prov 11:24
|
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
|
Prov 13:10
|
Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
|
Prov 21:5
|
Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
|
Prov 21:5
|
Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.
|
Prov 28:14
|
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
|
Eccles 9:4
|
Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.
|
Sap 11:22
|
multum enim valere, tibi soli supererat semper; et virtuti brachii tui quis resistet?
|
Sap 14:31
|
Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem.
|
Sap 17:10
|
Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
|
Eccli 1:1
|
Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
|
Eccli 3:22
|
Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
|
Eccli 17:13
|
Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius.
|
Eccli 18:22
|
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
|
Eccli 19:9
|
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper.
|
Eccli 22:23
|
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
|
Eccli 25:36
|
A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
|
Eccli 27:11
|
Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates.
|
Eccli 38:32
|
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
|
Eccli 50:30
|
Beatus qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
|
Isa 42:14
|
Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
|
Isa 49:16
|
Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper.
|
Isa 58:11
|
Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ.
|
Isa 64:5
|
Occurristi lætanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
|
Isa 65:3
|
Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres;
|
Ier 6:7
|
Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
|
Ier 52:33
|
Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ.
|
Ezech 43:9
|
Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
|
Ezech 46:13
|
Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.
|
Dan 6:16
|
Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
|
Dan 6:20
|
appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
|
Dan 12:2
|
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
|