Act 3:25
|
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
|
Act 13:23
|
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
|
Rom 1:3
|
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
|
Rom 9:8
|
id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
|
Rom 11:1
|
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:
|
II Tim 2:8
|
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
|
I Petr 1:23
|
renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum:
|
Apoc 12:17
|
Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.
|