Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

semen

IV Reg 11:1 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
IV Reg 17:20 Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:
I Par 16:13 semen Israël servi ejus; filii Jacob electi ejus.
I Par 17:11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.
I Esd 2:59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent.
I Esd 9:2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
II Esd 7:61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
II Esd 9:2 Et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
Tob 9:11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in sæcula sæculorum.
Esth 9:27 quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
Iob 5:25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Iob 18:19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.
Ps 20:11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
Ps 21:24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.
Ps 21:25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
Ps 21:31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
Ps 24:13 Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus hæreditabit terram.
Ps 36:25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
Ps 36:26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.
Ps 36:28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Ps 68:37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
Ps 88:5 usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
Ps 88:30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
Ps 101:29 Filii servorum tuorum habitabunt; et semen eorum in sæculum dirigetur.
Ps 105:27 Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Ps 111:2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Eccles 11:6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
Sap 3:16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Sap 10:15 Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.
Sap 14:6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
Eccli 10:23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Eccli 44:12 hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum:
Eccli 44:13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.
Eccli 44:23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.
Eccli 46:11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
Eccli 47:22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam:
Eccli 47:24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet.
Isa 1:9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isa 6:13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
Isa 14:20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Isa 14:29 Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
Isa 17:11 in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
Isa 23:3 In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium.
Isa 41:8 Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei:
Isa 43:5 Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
Isa 44:3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam;
Isa 45:26 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.
Isa 48:19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
Isa 53:10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.