Eccles 9:10
|
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
|
Eccles 9:16
|
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
|
Eccles 9:18
|
Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
|
Eccles 10:1
|
Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
|
Eccles 10:10
|
Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
|
Sap 1:4
|
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
|
Sap 6:1
|
Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
|
Sap 6:13
|
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
|
Sap 6:24
|
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
|
Sap 7:12
|
et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
|
Sap 7:16
|
In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
|
Sap 7:21
|
Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
|
Sap 7:24
|
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
|
Sap 7:28
|
Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
|
Sap 8:5
|
Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia?
|
Sap 8:18
|
et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
|
Sap 9:2
|
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
|
Sap 9:6
|
Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
|
Sap 9:9
|
et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
|
Sap 10:4
|
Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
|
Sap 10:12
|
Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
|
Sap 10:21
|
quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
|
Sap 14:2
|
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
|
Eccli 1:1
|
Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
|
Eccli 1:4
|
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
|
Eccli 1:14
|
Dilectio Dei honorabilis sapientia:
|
Eccli 1:24
|
Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
|
Eccli 1:26
|
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
|
Eccli 3:31
|
Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
|
Eccli 4:29
|
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
|
Eccli 5:13
|
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
|
Eccli 6:21
|
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors.
|
Eccli 9:24
|
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
|
Eccli 11:15
|
sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
|
Eccli 13:11
|
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
|
Eccli 14:22
|
Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei:
|
Eccli 15:10
|
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
|
Eccli 15:19
|
quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
|
Eccli 19:18
|
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
|
Eccli 19:18
|
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
|
Eccli 19:19
|
Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.
|
Eccli 19:20
|
Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.
|
Eccli 19:21
|
Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.
|
Eccli 21:13
|
Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
|
Eccli 21:15
|
Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.
|
Eccli 21:21
|
Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba.
|
Eccli 22:6
|
Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
|
Eccli 25:7
|
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
|
Eccli 27:12
|
Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
|
Eccli 32:6
|
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
|