Ex 31:3
|
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
|
Ex 35:31
|
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
|
Ex 35:35
|
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
|
Deut 4:6
|
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
|
III Reg 4:30
|
Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,
|
III Reg 7:14
|
filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
|
III Reg 10:7
|
super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
|
III Reg 10:7
|
super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
|
III Reg 10:23
|
Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.
|
III Reg 11:41
|
Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus: ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
|
II Par 1:12
|
sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
|
II Par 9:5
|
Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
|
Esth 13:3
|
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
|
Iob 4:21
|
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.
|
Iob 12:2
|
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
|
Iob 12:12
|
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
|
Iob 12:13
|
Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
|
Iob 12:16
|
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
|
Iob 15:8
|
numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
|
Iob 28:18
|
Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.
|
Iob 28:20
|
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
|
Iob 28:28
|
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.
|
Iob 39:17
|
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
|
Ps 89:12
|
et præ timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
|
Ps 103:24
|
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
|
Ps 106:27
|
Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est.
|
Prov 2:10
|
Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
|
Prov 3:19
|
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
|
Prov 8:1
|
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
|
Prov 8:11
|
melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.
|
Prov 8:12
|
Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
|
Prov 9:9
|
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
|
Prov 10:13
|
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
|
Prov 10:23
|
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
|
Prov 11:2
|
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
|
Prov 13:10
|
Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
|
Prov 14:33
|
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
|
Prov 17:24
|
In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.
|
Prov 21:30
|
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
|
Prov 24:7
|
Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
|
Prov 30:2
|
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
|
Eccles 1:16
|
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
|
Eccles 1:18
|
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
|
Eccles 2:9
|
et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.
|
Eccles 2:13
|
Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
|
Eccles 2:21
|
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
|
Eccles 7:12
|
Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
|
Eccles 7:13
|
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
|
Eccles 7:13
|
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
|
Eccles 7:24
|
Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
|