Ex 35:10
|
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
|
Ex 36:1
|
Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
|
Deut 4:6
|
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
|
II Reg 14:20
|
Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
|
II Reg 20:16
|
Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum.
|
III Reg 2:9
|
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
|
III Reg 3:12
|
ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis fuerit, nec post te surrecturus sit.
|
I Par 15:22
|
Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcindendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
|
Iob 15:2
|
Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
|
Iob 34:34
|
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
|
Ps 106:43
|
Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
|
Prov 1:5
|
Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
|
Prov 3:7
|
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
|
Prov 9:12
|
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
|
Prov 10:1
|
Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
|
Prov 10:5
|
Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.
|
Prov 11:30
|
Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
|
Prov 12:15
|
Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
|
Prov 13:1
|
Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
|
Prov 13:20
|
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
|
Prov 15:20
|
Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
|
Prov 16:14
|
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
|
Prov 16:21
|
Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
|
Prov 17:2
|
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
|
Prov 17:28
|
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|
Prov 19:20
|
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
|
Prov 20:1
|
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
|
Prov 20:5
|
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
|
Prov 20:26
|
Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
|
Prov 21:22
|
Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
|
Prov 23:15
|
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum;
|
Prov 23:19
|
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
|
Prov 24:5
|
Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus;
|
Prov 26:5
|
Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
|
Prov 28:7
|
Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
|
Prov 29:9
|
Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
|
Prov 29:11
|
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
|
Eccles 2:19
|
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
|
Eccles 4:13
|
Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
|
Eccles 6:8
|
Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
|
Eccles 7:30
|
Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
|
Eccles 8:17
|
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
|
Eccles 9:15
|
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
|
Sap 6:26
|
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
|
Eccli 6:33
|
Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
|
Eccli 6:34
|
Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.
|
Eccli 7:5
|
Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
|
Eccli 10:1
|
Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
|
Eccli 18:27
|
Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
|
Eccli 20:5
|
Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum.
|