Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sanguis

II Mach 14:45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:
Mt 16:17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
Mt 23:35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
Mt 26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Mc 14:24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Lc 11:50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
Io 6:56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
Io 19:34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Act 22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
I Cor 15:50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
Heb 9:13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
Heb 9:14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
Heb 9:20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
Heb 13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
I Io 1:7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
I Io 5:8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
Apoc 6:12 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis:
Apoc 8:8 Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
Apoc 14:20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Apoc 16:3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari.
Apoc 16:4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
Apoc 18:24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.