Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rursum

Iob 8:19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur,
Iob 14:7 Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
Iob 14:14 Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Iob 17:12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
Iob 19:26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
Iob 35:1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
Iob 37:10 Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur aquæ.
Isa 23:17 Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ;
Bar 4:29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
Ezech 5:4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
Dan 9:25 Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Mal 2:13 Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
I Mach 9:1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis.
Mc 5:21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Mc 12:5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Mc 15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
Io 9:24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
Io 11:38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
Io 12:22 Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
Io 18:40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Act 11:10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
Heb 1:5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
Heb 4:5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.
Heb 5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Heb 6:1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
Heb 6:6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
Iac 5:18 Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.