Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rex

Mt 27:37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.
Mt 27:42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
Mc 6:14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
Mc 6:22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
Mc 6:26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
Mc 15:2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
Mc 15:18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.
Mc 15:32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
Lc 14:31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
Lc 19:38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.
Lc 23:3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Lc 23:37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
Lc 23:38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.
Io 1:49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
Io 12:13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
Io 12:15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
Io 18:33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Io 19:3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.
Io 19:14 Erat enim parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.
Act 7:18 quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
Act 12:1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
Act 25:13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
Act 25:24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
Act 25:26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Act 26:2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
Act 26:7 in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
Act 26:13 die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
Act 26:19 Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni;
Act 26:26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
Act 26:27 Credis rex Agrippa prophetis? Scio quia credis.
Act 26:30 Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
Heb 7:1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
Heb 7:2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
Heb 7:2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
Heb 7:2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,