Dan 2:10
|
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
|
Dan 2:37
|
Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:
|
Dan 2:47
|
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
|
Dan 11:27
|
Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
|
Osee 1:1
|
Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
|
Mich 1:1
|
Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
|
I Mach 2:48
|
et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori.
|
I Mach 10:89
|
Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.
|
I Mach 13:36
|
Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judæorum, salutem.
|
II Mach 2:13
|
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
|
II Mach 13:4
|
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
|
Mt 11:8
|
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
|
Lc 7:25
|
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
|
I Tim 6:15
|
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
|
Heb 7:1
|
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
|
Apoc 1:5
|
et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
|
Apoc 17:14
|
Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
|
Apoc 19:16
|
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
|
Apoc 19:18
|
ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.
|