Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

reges

IV Reg 17:2 Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israël, qui ante eum fuerant.
IV Reg 19:11 Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?
IV Reg 19:17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
IV Reg 23:5 Et delevit aruspices, quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.
IV Reg 23:11 Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda soli, in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni.
IV Reg 23:12 Altaria quoque, quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
IV Reg 23:19 Insuper et omnia fana excelsorum, quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias: et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel.
I Par 1:43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël: Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.
I Par 16:21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
I Par 19:9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
I Par 20:1 Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba, et destruxit eam.
II Par 9:14 excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
II Par 9:22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
II Par 9:23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus:
II Par 9:26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.
II Par 32:4 congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum, qui fluebat in medio terræ, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
II Par 34:11 At illi dederunt eam artificibus, et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Juda.
I Esd 4:13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.
I Esd 4:19 et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea:
I Esd 4:20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
I Esd 4:22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
I Esd 9:7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
II Esd 9:24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.
II Esd 9:32 Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Tob 2:15 Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes:
Tob 14:9 et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
Iudith 3:1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ, qui venientes ad Holofernem, dixerunt:
Iob 36:7 Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
Ps 2:2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Ps 2:10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.
Ps 47:5 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt, convenerunt in unum.
Ps 67:15 Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
Ps 67:30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
Ps 71:10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent;
Ps 71:11 et adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient ei.
Ps 75:13 et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terræ.
Ps 101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam;
Ps 101:23 in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
Ps 104:14 Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges.
Ps 109:5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges.
Ps 134:10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
Ps 135:17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus;
Ps 135:18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus:
Ps 137:4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui;
Ps 148:11 reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ;
Ps 149:8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;
Prov 8:15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;
Prov 31:3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Sap 6:2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ.
Sap 6:10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.