IV Reg 13:12
|
Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
|
IV Reg 14:28
|
Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?
|
IV Reg 17:28
|
Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
|
IV Reg 18:24
|
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?
|
IV Reg 19:11
|
Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?
|
IV Reg 20:3
|
Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
|
IV Reg 20:20
|
Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
|
Tob 4:22
|
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
|
Tob 9:5
|
Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.
|
Iudith 8:22
|
Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
|
Esth 4:7
|
qui indicavit ei omnia, quæ acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum.
|
Esth 4:11
|
Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
|
Esth 6:2
|
ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
|
Esth 10:3
|
et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
|
Esth 13:3
|
Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
|
Esth 15:2
|
Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
|
Esth 16:7
|
Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quæ geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
|
Iob 16:22
|
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo!
|
Iob 34:17
|
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
|
Ps 10:2
|
In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
|
Eccles 4:11
|
Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?
|
Eccles 5:15
|
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
|
Cant 5:3
|
SPONSA. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?
|
Cant 5:3
|
SPONSA. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?
|
Sap 5:5
|
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
|
Sap 13:9
|
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?
|
Eccli 7:30
|
memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.
|
Eccli 25:5
|
Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
|
Isa 14:24
|
Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi,
|
Isa 20:6
|
Et dicet habitator insulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
|
Isa 24:13
|
Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
|
Isa 36:9
|
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus,
|
Isa 37:4
|
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
|
Isa 38:3
|
et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
|
Isa 40:20
|
Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
|
Isa 55:10
|
Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:
|
Isa 66:20
|
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
|
Ier 2:21
|
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
|
Ier 3:20
|
Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
|
Ier 12:5
|
Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?
|
Ier 20:10
|
Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
|
Ier 22:23
|
Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
|
Ier 36:17
|
Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.
|
Ier 48:39
|
Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
|
Ier 50:23
|
Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus?
|
Ier 51:41
|
Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes!
|
Ier 51:49
|
Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
|
Lam 4:2
|
BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
|
Bar 6:44
|
Omnia autem quæ illi fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos?
|
Ezech 12:11
|
Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
|