Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quidam

Phil 1:15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
Phil 1:16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
I Tim 1:6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
I Tim 1:19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
I Tim 4:1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
I Tim 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
I Tim 6:21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
Tit 1:12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
Heb 13:2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
II Petr 3:9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
Iudae 1:4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.