Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quando

Mt 25:44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
Mc 2:25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
Mc 4:6 et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
Mc 8:19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
Mc 13:4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Mc 13:4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Mc 13:33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Mc 13:35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
Mc 14:12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
Lc 4:25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
Lc 12:36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Lc 17:22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
Lc 21:7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient?
Io 1:19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
Io 4:21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
Io 4:23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Io 5:25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
Io 6:25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
Io 9:4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
Io 9:14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
Io 12:16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
Io 12:17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Io 12:41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
Io 20:24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Phil 4:15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:
Heb 7:10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
I Petr 3:20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.