Deut 10:10
|
Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
|
Deut 29:5
|
Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
|
Ios 4:13
|
et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
|
Ios 5:6
|
per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumeretur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
|
Ios 21:39
|
Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
|
Idc 3:11
|
Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
|
Idc 5:8
|
Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.
|
Idc 5:32
|
Quievitque terra per quadraginta annos.
|
Idc 8:28
|
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.
|
Idc 12:6
|
interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat, Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
|
Idc 12:14
|
qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:
|
Idc 13:1
|
Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
|
I Reg 4:18
|
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
|
I Reg 17:16
|
Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
|
II Reg 5:4
|
Filius triginta annorum erat David, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit.
|
II Reg 10:18
|
Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiæ percussit: qui statim mortuus est.
|
II Reg 15:7
|
Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron.
|
III Reg 2:11
|
Dies autem, quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Jerusalem, triginta tribus.
|
III Reg 4:26
|
Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
|
III Reg 6:17
|
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
|
III Reg 7:3
|
Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
|
III Reg 7:38
|
Fecit quoque decem luteres æneos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit.
|
III Reg 11:42
|
Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.
|
III Reg 15:10
|
et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha, filia Abessalom.
|
III Reg 19:8
|
Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
|
III Reg 19:8
|
Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
|
IV Reg 2:24
|
Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
|
IV Reg 8:9
|
Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
|
IV Reg 10:14
|
Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
|
IV Reg 12:1
|
Anno septimo Jehu regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
|
IV Reg 14:23
|
Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno:
|
I Par 5:18
|
Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
|
I Par 12:36
|
Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
|
I Par 19:18
|
Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
|
I Par 29:27
|
Et dies, quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.
|
II Par 9:25
|
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum, equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
|
II Par 9:30
|
Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis.
|
II Par 12:13
|
Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
|
II Par 24:1
|
Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
|
I Esd 2:8
|
Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque.
|
I Esd 2:10
|
Filii Bani, sexcenti quadraginta duo.
|
I Esd 2:24
|
Filii Azmaveth, quadraginta duo.
|
I Esd 2:25
|
Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres.
|
I Esd 2:34
|
Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
|
I Esd 2:38
|
Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem.
|
I Esd 2:64
|
Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta:
|
I Esd 2:66
|
Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
|
II Esd 5:15
|
Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
|
II Esd 7:13
|
filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:
|
II Esd 7:15
|
filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:
|