Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præcepit

II Mach 5:25 Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit.
II Mach 12:5 Quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris qui erant cum ipso: et invocato justo judice Deo,
II Mach 13:10 Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,
Mt 1:24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
Mt 8:4 Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
Mt 12:16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
Mt 15:35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
Mt 16:20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
Mt 17:9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Mt 21:6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
Mc 1:44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
Mc 5:43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
Mc 6:8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
Mc 6:27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
Mc 6:39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
Mc 7:36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
Mc 8:6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
Mc 9:8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Mc 10:3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
Mc 10:49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te.
Mc 13:34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
Lc 5:14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Lc 5:14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Lc 8:56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.
Lc 9:21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
Act 1:4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
Act 10:42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
Act 13:47 Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
Act 23:2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.