Ex 22:9
|
ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.
|
Ex 22:10
|
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:
|
Ex 22:14
|
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.
|
Ex 22:26
|
Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
|
Lev 6:2
|
Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
|
Lev 19:13
|
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
|
Lev 19:15
|
Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
|
Deut 15:2
|
quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
|
Deut 24:10
|
Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas:
|
Idc 7:13
|
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
|
Ruth 4:7
|
Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testmonium cessionis in Israël.
|
I Reg 15:28
|
Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
|
I Reg 28:17
|
Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David:
|
II Reg 12:11
|
Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.
|
Tob 5:13
|
Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris.
|
Iudith 15:2
|
ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
|
Ps 14:3
|
qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
|
Ps 14:4
|
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
|
Ps 23:4
|
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
|
Ps 27:3
|
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
|
Ps 100:5
|
Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
|
Prov 14:20
|
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
|
Prov 21:10
|
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
|
Prov 27:14
|
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
|
Eccli 5:14
|
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
|
Eccli 6:1
|
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
|
Eccli 9:21
|
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
|
Eccli 17:12
|
Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
|
Eccli 27:29
|
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
|
Eccli 28:2
|
Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
|
Eccli 28:8
|
Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo.
|
Eccli 29:1
|
Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.
|
Eccli 29:2
|
Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.
|
Eccli 29:2
|
Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.
|
Eccli 29:19
|
Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
|
Eccli 29:23
|
Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
|
Eccli 41:26
|
Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.
|
Eccli 51:34
|
et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
|
Isa 41:6
|
Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.
|
Ier 9:4
|
Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,
|
Ier 22:8
|
Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
|
Ier 23:30
|
Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
|
Zach 8:16
|
Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
|
Mal 3:16
|
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
|
I Mach 2:40
|
Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
|
II Mach 9:25
|
Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt.
|
Mc 13:28
|
A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:
|
Mc 13:29
|
sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
|
Io 7:2
|
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
|
Act 7:27
|
Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos?
|