Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

propterea

Io 7:22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
Io 12:27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
Io 13:11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Io 15:19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Act 27:4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
Phil 2:26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
Heb 1:9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
Heb 5:3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.