Ps 8:3
|
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
|
Ps 16:4
|
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
|
Ps 22:3
|
animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.
|
Ps 24:7
|
Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
|
Ps 24:8
|
Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
|
Ps 26:11
|
Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
|
Ps 30:4
|
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
|
Ps 38:12
|
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
|
Ps 40:13
|
Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
|
Ps 43:22
|
nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
|
Ps 43:26
|
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
|
Ps 44:5
|
Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.
|
Ps 47:12
|
Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
|
Ps 68:8
|
Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.
|
Ps 68:19
|
Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos eripe me.
|
Ps 72:18
|
Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
|
Ps 72:19
|
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
|
Ps 78:9
|
Adjuva nos, Deus, salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
|
Ps 78:9
|
Adjuva nos, Deus, salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
|
Ps 96:8
|
Audivit, et lætata est Sion; et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
|
Ps 105:8
|
et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
|
Ps 105:32
|
Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis; et vexatus est Moyses propter eos;
|
Ps 106:17
|
Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.
|
Ps 108:21
|
Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
|
Ps 108:24
|
Genua mea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.
|
Ps 115:10
|
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
|
Ps 118:112
|
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, in æternum, propter retributionem.
|
Ps 118:154
|
Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
|
Ps 129:4
|
Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus;
|
Prov 6:32
|
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
|
Prov 12:26
|
Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
|
Prov 16:4
|
Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
|
Prov 22:11
|
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
|
Prov 28:2
|
Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
|
Cant 3:8
|
omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
|
Cant 3:10
|
columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
|
Cant 6:11
|
Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
|
Sap 4:14
|
placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia,
|
Sap 6:16
|
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
|
Sap 7:14
|
Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
|
Sap 7:24
|
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
|
Sap 8:10
|
Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis;
|
Sap 11:24
|
Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
|
Sap 12:27
|
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
|
Sap 14:5
|
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
|
Sap 14:17
|
Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.
|
Sap 16:3
|
ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
|
Sap 18:13
|
De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
|
Sap 18:18
|
Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
|
Eccli 4:5
|
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere.
|