Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

propheta

I Mach 14:41 et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis:
II Mach 2:4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem.
II Mach 15:14 Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.
Mt 13:57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
Mt 21:11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
Mt 24:15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
Mc 1:2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Mc 6:4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Mc 6:15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mc 11:32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
Lc 1:76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
Lc 4:24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Lc 4:27 Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
Lc 7:16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
Lc 7:28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
Lc 7:39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
Lc 9:8 a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.
Lc 9:19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit.
Lc 24:19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
Io 1:23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
Io 1:25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
Io 4:19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
Io 4:44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
Io 6:14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
Io 7:40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
Io 7:52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Io 9:17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
Act 7:48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
Act 8:34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
Act 21:10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
I Cor 14:37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
Tit 1:12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.