Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

princeps

I Mach 14:47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus.
I Mach 16:24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
Mt 9:18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
Mt 26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
Mt 26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Mt 26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
Lc 8:41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
Lc 18:18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
Lc 19:2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
Lc 19:47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
Io 3:1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
Io 12:31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
Io 14:30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
Io 16:11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
Act 4:6 Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
Act 5:17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo:
Act 5:21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
Act 5:27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum,
Act 7:1 Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?
Act 22:5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
Act 23:5 Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
Act 24:1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
I Petr 5:4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
Apoc 1:5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,