Gen 10:8
|
Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
|
Deut 10:17
|
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
|
Ruth 2:1
|
Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
|
I Reg 14:52
|
Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi.
|
I Reg 26:25
|
Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
|
III Reg 11:28
|
Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
|
I Par 1:10
|
Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
|
II Par 28:7
|
Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
|
Iudith 1:4
|
et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
|
Iudith 11:6
|
Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
|
Iudith 16:8
|
Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
|
Iob 36:5
|
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
|
Ps 23:8
|
Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
|
Ps 23:8
|
Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
|
Ps 51:3
|
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
|
Ps 77:65
|
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
|
Ps 88:9
|
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
|
Sap 14:4
|
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
|
Eccli 1:8
|
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
|
Eccli 10:27
|
Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.
|
Eccli 16:12
|
Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
|
Eccli 21:8
|
Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.
|
Isa 10:13
|
Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
|
Ier 32:18
|
qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
|
Dan 2:10
|
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
|
I Mach 5:40
|
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
|
I Mach 9:21
|
et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël!
|
I Mach 10:19
|
Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:
|
II Mach 15:3
|
ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
|
II Mach 15:4
|
Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem:
|
II Mach 15:5
|
at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
|
Mt 3:9
|
Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
|
Lc 1:49
|
quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
|
Lc 3:8
|
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
|
Lc 24:19
|
Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
|
Act 7:22
|
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
|
Act 8:27
|
Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
|
Act 18:24
|
Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
|
Act 20:32
|
Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.
|
Rom 4:21
|
plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
|
Rom 11:23
|
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
|
Rom 14:4
|
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
|
Rom 16:25
|
Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
|
II Cor 12:10
|
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
|
II Cor 13:3
|
An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
|
Eph 3:20
|
Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
|
I Tim 6:15
|
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
|
II Tim 1:12
|
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
|
Tit 1:9
|
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
|
Heb 2:18
|
In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
|