Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

potens

Gen 10:8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
Deut 10:17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Ruth 2:1 Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
I Reg 14:52 Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi.
I Reg 26:25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
III Reg 11:28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
I Par 1:10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
II Par 28:7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
Iudith 1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
Iudith 11:6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
Iudith 16:8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
Iob 36:5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
Ps 23:8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Ps 23:8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Ps 51:3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Ps 77:65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Ps 88:9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Sap 14:4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
Eccli 1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
Eccli 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.
Eccli 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
Eccli 21:8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.
Isa 10:13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Ier 32:18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
Dan 2:10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
I Mach 5:40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
I Mach 9:21 et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël!
I Mach 10:19 Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:
II Mach 15:3 ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
II Mach 15:4 Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem:
II Mach 15:5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
Mt 3:9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Lc 1:49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
Lc 3:8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Lc 24:19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
Act 7:22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
Act 8:27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
Act 18:24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
Act 20:32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.
Rom 4:21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
Rom 11:23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
Rom 14:4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
Rom 16:25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
II Cor 12:10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
II Cor 13:3 An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
Eph 3:20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
I Tim 6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
II Tim 1:12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
Tit 1:9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Heb 2:18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.