Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peperit

I Par 7:14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
I Par 7:16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen.
I Par 7:18 Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
I Par 7:23 Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
II Par 11:19 quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
II Par 11:20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
Iob 15:35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.
Iob 21:10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
Ps 7:15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Isa 8:3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari:
Isa 51:2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos; quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Isa 66:7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
Isa 66:7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
Isa 66:8 Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
Ier 14:5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
Ier 15:9 Infirmata est quæ peperit septem, defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
Ier 17:11 Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
Ier 20:14 Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta!
Osee 1:3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
Osee 1:6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
Osee 1:8 Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
Mt 1:25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
Lc 1:57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
Lc 2:7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
Apoc 12:5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
Apoc 12:13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: