Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peperit

Gen 4:1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
Gen 4:2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
Gen 4:17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
Gen 4:25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
Gen 16:16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.
Gen 19:38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Gen 21:2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
Gen 21:7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni?
Gen 22:24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
Gen 24:24 Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.
Gen 24:36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat.
Gen 24:47 Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
Gen 25:2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
Gen 25:12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
Gen 29:33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
Gen 29:35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
Gen 30:5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Gen 30:7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
Gen 30:17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
Gen 30:19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
Gen 30:21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
Gen 30:23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Gen 36:12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Gen 38:3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
Gen 38:5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.
Gen 41:50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Ex 2:2 Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Ex 2:22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Ex 2:22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Ex 6:20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Ex 6:23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Ex 6:25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Lev 18:11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
Ruth 4:12 fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
I Reg 1:20 Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel: eo quod a Domino postulasset eum.
I Reg 2:5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est.
I Reg 2:21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
I Reg 4:19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.
II Reg 21:8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
III Reg 3:18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
IV Reg 4:17 Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
I Par 2:4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.
I Par 2:19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
I Par 2:21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.
I Par 2:24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
I Par 2:29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.
I Par 2:35 Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei.
I Par 2:46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
I Par 2:48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
I Par 4:18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.