Lam 1:9
|
TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
|
Lam 1:13
|
MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
|
Lam 3:34
|
LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.
|
Bar 5:6
|
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:
|
Bar 6:16
|
Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.
|
Bar 6:25
|
Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus: confundantur etiam qui colunt ea.
|
Ezech 24:17
|
Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
|
Ezech 24:23
|
coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
|
Ezech 32:2
|
Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari, et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
|
Ezech 34:18
|
Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis:
|
Ezech 34:18
|
Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis:
|
Ezech 34:19
|
et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
|
Dan 2:34
|
Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
|
Dan 3:20
|
Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
|
Dan 7:7
|
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
|
Dan 7:19
|
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
|
Amos 2:15
|
et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
|
I Mach 5:48
|
dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
|
Mt 7:6
|
Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
|
Mt 10:14
|
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
|
Mt 22:13
|
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
|
Mc 6:11
|
et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
|
Lc 7:44
|
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
|
Act 14:7
|
Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.
|
Rom 16:20
|
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
|
I Cor 12:21
|
Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
|
I Cor 15:25
|
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
|
I Cor 15:26
|
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
|
Eph 1:22
|
Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
|
Heb 2:8
|
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
|
Heb 12:13
|
et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
|
Apoc 12:1
|
Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
|