Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peccata

Mt 9:5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
Mt 9:6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Mc 1:5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mc 2:5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Mc 2:7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Mc 2:9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
Mc 2:10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
Mc 3:28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint:
Mc 4:12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
Mc 11:25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Mc 11:26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
Lc 5:20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Lc 5:21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Lc 5:23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
Lc 5:24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Lc 7:47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Lc 7:48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.
Lc 7:49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Lc 11:4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Io 20:23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
Act 3:19 Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
Act 22:16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
Rom 4:7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Rom 11:27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
I Thess 2:16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
I Tim 5:24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
Heb 9:28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Heb 10:4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Heb 10:11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:
Iac 5:16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
I Petr 2:24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis.
I Io 1:9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
I Io 1:9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
I Io 2:12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
I Io 3:5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
Apoc 18:5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.