Act 13:36
|
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
|
Act 15:10
|
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
|
Act 22:1
|
Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
|
Act 26:6
|
Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
|
Act 28:25
|
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
|
Rom 9:5
|
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
|
Rom 11:28
|
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
|
I Cor 4:15
|
Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
|
I Cor 10:1
|
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
|
Eph 6:4
|
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
|
Heb 3:9
|
ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
|
Heb 12:9
|
Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
|
II Petr 3:4
|
dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
|
I Io 2:13
|
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
|