Eccli 47:17
|
Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
|
Isa 38:17
|
Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
|
Isa 41:3
|
Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit.
|
Isa 55:12
|
Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu.
|
Ier 15:5
|
Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
|
Ier 29:7
|
Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
|
Ier 33:9
|
Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
|
Ier 34:5
|
sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
|
Ier 43:12
|
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:
|
Lam 3:17
|
VAU. Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.
|
Bar 3:13
|
nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
|
Bar 6:2
|
Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace.
|
Ezech 43:27
|
Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
|
Mal 2:6
|
Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
|
I Mach 5:54
|
et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
|
I Mach 7:28
|
dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
|
I Mach 7:33
|
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.
|
I Mach 7:35
|
et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
|
I Mach 10:66
|
Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia.
|
I Mach 12:4
|
Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
|
I Mach 12:22
|
Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
|
I Mach 12:52
|
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno.
|
I Mach 14:8
|
Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
|
I Mach 16:10
|
et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace.
|
II Mach 3:1
|
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
|
Mc 5:34
|
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
|
Lc 2:29
|
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
|
Lc 7:50
|
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
|
Lc 8:48
|
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
|
Lc 11:21
|
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
|
Act 7:26
|
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
|
Act 15:33
|
Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
|
Act 16:36
|
Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
|
Act 24:2
|
Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
|
Rom 15:13
|
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
|
I Cor 7:15
|
Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
|
I Cor 16:11
|
Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.
|
II Tim 3:3
|
sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
|
Heb 11:31
|
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
|
Iac 2:16
|
dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
|
Iac 3:18
|
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
|
II Petr 3:14
|
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:
|