Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ore

Ps 48:14 Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt.
Ps 57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
Ps 58:8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
Ps 61:5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Ps 65:17 Ad ipsum ore meo clamavi; et exaltavi sub lingua mea.
Ps 77:30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum;
Ps 77:36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;
Ps 88:2 Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Ps 108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum;
Ps 118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Ps 134:17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Prov 2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
Prov 6:12 Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso;
Prov 11:9 Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
Prov 11:11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
Prov 14:3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
Prov 18:4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
Prov 26:7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
Prov 26:9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Eccles 6:7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.
Eccli 13:30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
Eccli 14:1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
Eccli 15:9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,
Eccli 15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
Eccli 20:21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
Eccli 20:22 Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
Eccli 20:26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.
Eccli 20:31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
Eccli 21:6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.
Eccli 21:29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.
Eccli 23:10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.
Eccli 23:23 et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.
Eccli 24:5 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
Eccli 28:14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.
Eccli 28:22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
Eccli 30:18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro.
Eccli 34:8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
Eccli 39:41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.
Eccli 40:32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.
Eccli 41:19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo:
Eccli 49:2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.
Isa 9:12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isa 29:13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
Isa 34:16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
Isa 45:23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur:
Isa 48:3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
Isa 51:16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
Isa 53:9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
Isa 55:11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.