Ier 51:51
|
Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
|
Lam 2:6
|
VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
|
Lam 3:61
|
SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
|
Lam 5:1
|
Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
|
Bar 6:47
|
Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.
|
Bar 6:71
|
A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii: ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.
|
Ezech 5:14
|
Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis:
|
Ezech 5:15
|
et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.
|
Ezech 16:57
|
antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum.
|
Ezech 21:28
|
Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum: lima te ut interficias et fulgeas:
|
Ezech 22:4
|
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
|
Ezech 34:29
|
Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
|
Ezech 36:3
|
propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
|
Ezech 36:15
|
Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.
|
Ezech 36:30
|
Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
|
Dan 3:33
|
Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
|
Dan 9:16
|
Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
|
Dan 11:18
|
Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
|
Dan 12:2
|
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
|
Osee 12:14
|
Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.
|
Ioël 2:17
|
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
|
Ioël 2:19
|
Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
|
Mich 6:16
|
Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.
|
Soph 2:8
|
Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
|
Soph 3:18
|
Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium.
|
I Mach 1:41
|
Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies testi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.
|
I Mach 4:45
|
Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
|
I Mach 4:58
|
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
|
I Mach 10:70
|
dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.
|
Lc 1:25
|
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
|
I Tim 3:7
|
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
|