Tob 6:12
|
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
|
Sap 12:19
|
Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
|
Sap 16:28
|
ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
|
Bar 6:5
|
Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine.
|
Dan 3:16
|
Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
|
I Mach 10:36
|
Et ascribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni:
|
I Mach 12:11
|
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
|
Mt 24:6
|
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
|
Mt 26:54
|
Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
|
Mc 8:31
|
Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
|
Mc 9:10
|
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
|
Mc 13:7
|
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
|
Mc 13:10
|
Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
|
Lc 2:49
|
Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
|
Lc 4:43
|
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
|
Lc 9:22
|
dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
|
Lc 13:14
|
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
|
Lc 13:33
|
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
|
Lc 17:25
|
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
|
Lc 18:1
|
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
|
Lc 19:5
|
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
|
Lc 21:9
|
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
|
Lc 22:37
|
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
|
Lc 24:7
|
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
|
Io 3:7
|
Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
|
Io 3:14
|
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
|
Io 3:30
|
Illum oportet crescere, me autem minui.
|
Io 4:20
|
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
|
Io 4:24
|
Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
|
Io 9:4
|
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
|
Io 10:16
|
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
|
Act 1:16
|
Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum:
|
Act 3:21
|
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
|
Act 5:29
|
Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
|
Act 14:21
|
confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
|
Act 15:5
|
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
|
Act 16:30
|
et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
|
Act 19:21
|
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
|
Act 19:36
|
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
|
Act 20:35
|
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
|
Act 21:22
|
Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
|
Act 23:11
|
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
|
Act 25:10
|
Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
|
Act 27:24
|
dicens: Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
|
Act 27:26
|
In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
|
Rom 8:26
|
Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
|
Rom 12:3
|
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
|
I Cor 7:36
|
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
|
I Cor 11:19
|
Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
|
II Cor 5:10
|
Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
|