Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

opere

I Reg 15:11 Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
III Reg 6:35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
III Reg 6:38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem.
III Reg 7:8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
III Reg 7:8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
III Reg 7:17 et quasi in modum retis, et catenarura sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
III Reg 7:19 Capitella autem, quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.
III Reg 16:33 et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
IV Reg 21:8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses.
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
II Par 3:10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.
II Par 6:4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:
II Par 6:15 qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat.
II Par 20:23 Namque filii Ammon, et Moab, consurrexerunt adversum habitatores Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
I Esd 6:22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.
II Esd 3:5 Et juxta eos ædificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
II Esd 3:16 Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiæ partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam, quæ grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium.
II Esd 5:16 quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
II Esd 6:9 Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.
Tob 1:4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
Iudith 4:14 sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod cœpistis.
Prov 14:23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Prov 18:9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
Prov 22:29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Eccles 3:22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
Eccles 8:3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet.
Eccles 9:6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
Eccli 3:9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
Eccli 6:20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
Eccli 10:29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
Eccli 11:21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Eccli 32:27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
Eccli 37:13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,
Eccli 45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël.
Eccli 47:9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.
Isa 19:14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
Ier 32:30 Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
Ier 44:25 Hæc inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens: Vos et uxores vestræ, locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea.
Dan 13:23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
Lc 24:19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
Io 10:33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
I Cor 15:58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Col 1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
Col 3:17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
II Thess 2:16 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
II Tim 4:18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
I Io 3:18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: